- LATRATUS
- LATRATUScanum vox, unde latrator Anubis, de quo suo loco. Incantationes solvere et monstrosas visiones olim credita: Quam ob causami Hecatae Deae canes immolati. M. Anton. Delrius ad Senec. Oedipo. Actu 3. v. 569. Eam in Polonia imitari coguntur delatores, calumniae convicti. Hinc in Gnevossium, Subcameratium Cracoviensem, quod inter Uladissaum Iagellonem Regem et Hedvigem uxorem eius litem et simultates calumniis excitâsset, iudicium de infamia, Vissiciae in Conuntu Procerum, hoc modo institutum legitur: Ibi accusatus damnatusque, cum non probasset, quae dixerat nec dixisse se negare posset: ex decreto iudicii mentitum se esse clarâ voce et latratu subter scamnum edito professus est. Est autem ea gravissima apud Polonos et infamiae plena mendacii retrectatio, quae fit publice latratn canino adiuncto, apud Cromerum l. 15. A' canibus vox aliorsum transsata, ad varia, etiam curas humani pectoris exprimendas. Claud. l. 2. in Eutrop. Carm. 20. v. 486.—— Septi latrantibus undique bellis.Mart. l. 4. Epigr. 53. cuius Epigraphe ad Cosmum v. 6.Cuique datis Latrat Obvia turba cibis.Ennius apud Varron.——animus cum pectore latrat etc.Quam in rem vide plura apud Casp. Barth. ad Stat. Theb. l. 1. v. 551. l. 2. v. 338. et Achill. l. 1. v. 451.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.